Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Jas.4 NT Jas.5 (English) >>NT 1 Pet.1

Jas.5

age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis

divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt

aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus

ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis

addixistis occidistis iustum non resistit vobis

patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum

patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit

nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit

exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini

ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator

ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis

tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat

infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini

et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei

confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex

et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum

fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum

scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum

1 Peter


Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Jas.4 NT Jas.5 (English) >>NT 1 Pet.1

Powered by PhiloLogic